- OZOLAE
- OZOLAEseu OZOLI Plinio, l. 3. c. 3. populi Achaiae, Aetolis finitimi, ad sinum Corinthiacum. Vide Lorcri; quorum alii ad sinum Corinthiacum, alii ad sinum Euboicum sunt. Locrorum species erant, simul et Opuntii et Epicnemidii, in Graecia; praeter quos in Italia Locri fuêre Epizephyrii, a Zephyrio promontor. quos colonos fuisse Locrorum Graeciae constat; an vero Locrorum Ozolorum an Opuntiorum, non adeo liquet. Marcianus Heracleotes,——— οἱ δὲ λεγόμενοιΕ᾿πιζεφύριοι πλησίον κεῖνται Λοκροὶ,Εἰσὶν δ᾿ ἄποικοι τῶ Ο᾿πουντίων Λοκρῶν,Ε῎νιοι δὲ Λοκρῶν φασι τῶ εν Ο῾ζολαῖς.——— qui autem dicunturEpizephyrii, prope siti sunt Locri.Sunt autem coloni Opuntiorum Locrorum.Aliqui vero Locrorum dicunt Ozolorum.Prius tamen probabilius. Namque Ozolas dictos quoque esseHasperlos tradit Strabo, quod Parnassi montis ex parte Occidentali accolae essent: Hinc Epizephyrii in Italia dicti videntur, quia Zephyrus ab Occidente spirat; unde et Zephyrium promontor. Italiae appellatum est, quod portum haberet huiusmodi ventis obersum. Salmas. ad Solm. p. 66. et. 67.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.